CONSTANTINOPOLITANI Solidi

CONSTANTINOPOLITANI Solidi
CONSTANTINOPOLITANI Solidi
in veterib. Tabb. quas passim profert Ughellus, dicuntur nummi, quos Byzantios plerique Scriptores vocant. Sic Amatus Salernitan. Episcopus annô I. Gaimatii Princ. Iud. 3. circa A. C. 990. Si talia omnia supradicta non adimpleverimus ---- componere obligavimus et meos successores vobis vestrisque heredibus, ---- quatuor milia solidos Constantinopolitanos, apud Car. du Fresne, Dissertat. de Infer. aevi Numismat. num. 83. Vide quoque supra, in voce Conob.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”